

Liber Leviticus*
Caput 13: Versus 12
Sin autem effloruerit.[ISICH.]Ostendit Judaicum populum partim leprosum, ut in parte transgressorem legis: unde eum sacerdos expellit tanquam immundum. Sed toto corpore leprosum Gentilem, qui totam transgreditur legem, non expellit; sed eum mundum judicat, quia legis jugo subjectus non erat.[HIERON.]Sin autem effloruerit,etc. In hac lepra quasi florente et alba, diversa crimina designat. Quia cum mundialis vitae voluptas quasi candida aestimatur et florens, tunc grave vitiorum contagium grassatur in corpore. Nam aut avaritiae aut libidinis patescunt maculae. Sed avaritiae crimen facile potest resecari, unde:Date eleemosynam et omnia munda erunt vobis.Libido quoque jejuniis et abstinentia mundatur. Sed omnibus per sacerdotem medela adhibetur. Alia enim sacrificiorum oblationibus mundatur; alia est, quae facilius; alia, quae extra castra posita mundatur; alia, quae omnino non mundatur.